Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
80.
Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit,
continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem
exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae variae traduntur: alii taedio novae curae semel placita pro aeternis
servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui
existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium;
neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia
oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus
est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe
non erat passurus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.