Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
64.
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur
operantium bellantiumque clamor. et cuncta pariter Romanis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum
instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis;
neque librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis
sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul. nox demum
inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit. Germani
ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in
subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis
duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium
Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. igitur futura
volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret,
donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent; nam
medio montium et paludum porrigebatur planities, quae
tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro
lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad
agmen, vicesimanus adversum secuturos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.