Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et
pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum
cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere. auxerat militum curas praematura
hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi
tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae
turbine atque unda raptabantur. durabat et formido caelestis irae, nec frustra adversus impios hebescere sidera,
ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam
si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo
suis quisque hibernis redderentur. primum octava, dein
quinta decuma legio rediere: nonanus opperiendas Tiberii
epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione
imminentem necessitatem sponte praevenit. et Drusus non
exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.