Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus
circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet
intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo
vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a
Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum
habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris:
ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum
lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari
iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati
legionum consulebamus hi sepeliant.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.