Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis
execrationibus universos adigit. missi ad Canninefatis qui
consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine lingua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis
nuntiis pellexit Britannica auxilia, Batavorum cohortis missas in Germaniam, ut supra rettulimus, ac tum Mogontiaci
agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno,
claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus
Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur
ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more
gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur. statimque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohortium hiberna proximo †occupata† Oceano inrumpit. nec providerant impetum hostium milites, nec, si providissent, satis
virium ad arcendum erat: capta igitur ac direpta castra.
dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae
a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant.
signa vexillaque et quod militum in superiorem insulae partem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis
exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis
Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem
numerum armis oneraverat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.