Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone
cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium
ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
[2]
Venethi multum ex moribus
traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum
ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter
Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta
gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia
diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
[3]
Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi,
non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus:
solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant.
idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim
[4]
comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus
ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum
nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum.
[5]
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris,
inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque
versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem
difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus
[6]
esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora
hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
quod ego ut incompertum in medio relinquam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.