Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum
divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in
Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat
quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia
[2]
divisas! igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et
Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque
gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen signatque loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.
[3]
sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum
natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus
utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate
[4]
eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et
Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam
haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci,
[5]
Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia
esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui
nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et
experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut
arcerent, non ut custodirentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.