Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec
corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater
[2]
uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter
eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet
[3]
ingenuos, virtus agnoscat. sera iuvenum venus, eoque
inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem
iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac
[4]
robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud
avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis
obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et
[5]
domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui
cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt,
proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus,
tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.