Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium
consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in
surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super
[2]
candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si
publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse
pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter
singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam
[3]
interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc
fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium
voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum
[4]
quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur
isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere
contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel
princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
[5]
nec ulli auspicio maior fides, non solum apud
plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim
ministros deorum, illos conscios putant. est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant.
[6]
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo
modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis
quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro
praeiudicio accipitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.