previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est ... amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris. annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis. adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret. [2] quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur. ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant: “κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρποφορήσω,
ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ.
” [3] eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque. [4]

Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret. nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat. utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo audiendam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: