This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit. fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret; quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset; sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse. [2] per quae factum putem, ut mors eius minime congruens uitae maiore miraculo fuerit. multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum uirum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo uim suae uitae attulerunt; multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt. denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.