Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] secuta sunt aliquanto manifestiora. monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo thus tenentem et in calice fictili merum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.