Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam: 'sero' et: 'haec est fides.' atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque uisentium. nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.