Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit et nemine reperto: 'ergo ego,' inquit, 'nec amicum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi praecipitaturus se in Tiberim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.