Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi: ἐμοῦ θανόντος γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντος,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.