Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente. [2] in hunc dixit Licinius Crassus orator “non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset.” huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. [3] unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.