Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, et hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.