LXXVI
Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
Haec pueri facies primaque forma fuit.
Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
Gaudebatque suas pingere barba genas,
5Et libata semel summos modo purpura cultros
Sparserat: invidit de tribus una soror
Et festinatis incidit stamina pensis,
Absentemque patri rettulit urna rogum.
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
10Haec erit in chartis maior imago meis.