LVI
Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
Quae puero dones tela, Cupido, para,
Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
5Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
Casside dum liber Parthenopaeus erat.
Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
10O felix, si quem tam bona fata manent!
Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
Non Libye faciat, sed tua Roma virum.