X
Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
5At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
Quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
Et Capitolinas itque reditque vias.
Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
10Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'