X
'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua quod rarus tempora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
5Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt saecula Maeoniden,
Rara coronato plausere theatra Menandro,
10Norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
Si post fata venit gloria, non propero.