XXXVIII
Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
5Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.'
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
10Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
Res aluit, pallet cetera turba fame.
'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.