LXIX
Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
Si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
5Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.