LVII
Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
5Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
Si quod habes non vis, ergo quid accipies?