previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura XVI


Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
militiae? nam si subeuntur prospera castra,
me pavidum excipiat tironem porta secundo
sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
5quam si nos Veneris commendet epistula Marti
et Samia genetrix quae delectatur harena.
Commoda tractemus primum communia, quorum
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
10audeat excussos praetori ostendere dentes
et nigram in facie tumidis livoribus offam
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
15legibus antiquis castrorum et more Camilli
servato, miles ne vallum litiget extra
et procul a signis. ‘iustissima centurionum
cognitio est igitur1 de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae.’
20tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
vindicta et gravior quam2 iniuria, dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
25milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
da testemiudex cum dixerit, audeat ille
30nescio quis, pugnos qui vidit, dicerevidi,’
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum, citius falsum producere testem
contra paganum possis quam vera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.
35Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
sacramentorum. convallem ruris aviti
improbus aut campum mihi si vicinus ademit
et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
40debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
vana supervacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites inchoet annus
totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
45sternuntur, iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
50nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius
vivo patre datur, nam quae sunt parta labore
militiae, placuit non esse in corpore census,
omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum
55signorum comitem castrorumque aera merentem
quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus
provehit et pulchro reddit sua dona labori,
ipsius certe ducis hoc referre videtur
ut qui fortis erit, sit felicissimus idem,
ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes3

1 For the igitur of PΨ Housman reads inquis.

2 quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.

3 The Saturae are broken off at this point.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: