previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura IX


Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
5nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit, unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
10vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci1,
15sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
20inde habitum facies, igitur flexisse videris
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare2 solebas,
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
30et male percussas textoris pectine Galli
accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
35quamvis te nudum spumanti Virro labello
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti ”;
40computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint
cum tabula pueri; numera3 sestertia quinque
omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
an facile et pronum est agere intra viscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
45servus erit minus ille miser qui foderit agrum,
quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas,
vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?
50en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas
grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.


Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas
55Apula, tot milvos intra tua pascua lassos?
te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis
nam quis plura linit victuro dolia musto?—
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
iugeribus paucis? meliusne hic4 rusticus infans
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
improbus es cum poscis,” ait. sed pensio clamat
posce ”; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
65lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? “ durate atque expectate cicadas ”?


70Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
75amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
80coniugium in multis domibus servavit adulter.
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
85argumenta viri. foribus suspende coronas:
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
iura parentis habes, propter me scribens heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
90si numerum, si tres implevero.

Iusta doloris,
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum,
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas.
95nam res mortifera est inimicus pumice levis;
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere valvis
non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
100his opibus numquam cara est annona veneni.
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora, claude fenestras,
105vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius archimagiri
110carptores. quod enim dubitant componere crimen
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
115a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
arcanum, quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
vivendum recte cum propter plurima tum est his5
idcirco ut possis linguam contemnere servi.6
120praecipue causis, ut linguas mancipiorum
contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
deterior tamen hic qui liber non erit illis,
quorum animas et farre suo custodit et aere.
Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
125nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
deceptas? festinat enim decurrere velox
flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
130Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
stantibus et salvis his collibus: undique ad illos
convenient et carpentis et navibus omnes
qui digito scalpunt uno caput, altera maior
spes superest; tu tantum erucis inprime dentem.
gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem.7
135Haec exempla para felicibus, at mea Clotho
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter,
o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
140a tegete et baculo? viginti milia faenus
pigneribus positis, argenti vascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum. qui me cervice locata
securum iubeant clamoso insistere circo;
145sit mihi praeterea curvus caelator, et alter
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec,
quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
adfixit ceras illa de nave petitas,
150quae Siculos cantus effugit remige surdo.’

1 GU give this line in two places, here and after line 11. The reading is uncertain. Owen reads lita for tibi, taken from circumlita in Ψ.

2 scelerare P Büch.: celebrare Ψ (‘fortasse melius’ Housman).

3 numera Ψ: numeras P.

4 For ne hic (PΨ) Housman conjectured nunc.

5 tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.

6 After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.

7 Ψ omits. After line 134, P has this line, being mainly a repetition of that line. Housman conjectures an omission of five words, and reads the lines thus: altera maior spes superest; turbae, properat quae crescere, molli gratus eris, tu tantum erucis imprime dentom.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: