previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura II


ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
5Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
10inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
promittunt atrocem animum, sed podice levi
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
rarus sermo illis et magna libido tacendi
15atque supercilio brevior coma. verius ergo
et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
20Herculis invadunt et de virtute locuti
clunem agitant, ‘ego te ceventem, Sexte, verebor?’
infamis Varillus aitquo deterior te?’
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
25quis caelum terris non misceat et mare caelo,
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
30concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
solveret et patruo similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
35contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
clamantem totiensubi nunc, lex Iulia? dormis?’ 1
atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
40tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
quod si vexantur leges ac iura2, citari
ante omnes debet Scantinia: respice primum
et scrutare viros; faciunt nam3 plura, sed illos
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
magna inter molles concordia, non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
50Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.


Numquid nos agimus causas, civilia iura
novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
55vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice paelex,
notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
liberto, dederit vivus cur multa puellae;
60dives erit magno quae dormit tertia lecto;
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat veniam corvis, vexat censura columbas.


Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
65Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
70non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
en habitum quo te leges ac iura ferentem
vulneribus crudis populus modo victor, et illud
montanum positis audiret vulgus aratris.
75quid non proclames, in corpore iudicis ista
si videas? quaero an deceant multicia testem,
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine4 porci
uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus, accipient te
paulatim qui longa domi redimicula sumunt
85frontibus et toto posuere monilia collo,
atque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam; sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus patet, ‘ite profanae,’
90clamatur, ‘nullo gemit hic tibicina cornu.’
talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis
95attolens oculos; vitreo bibit ille priapo,
reticulumque comis aura tum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium5, quo se ille videbat
armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
res memoranda novis annalibus atque recenti
historia, speculum civilis sarcina belli;
nimirum summi ducis est occidere Galbam
105et curare cutem; summi constantia civis
Bebriacis campis spolium6 adfectare Palati,
et pressum in faciem7 digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
110hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
hic turpis8 Cybeles et fracta voce loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum conducendusque magister,
115quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
more supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
signatae tabulae, dictumfeliciter,’ ingens
120cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit
125arcano qui sacra ferens nutantia loro
sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
130nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
nec quereris patri? vade ergo et cede severi
iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
quae causa officii?’ ‘quid quaeris? nubit amicus
135nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
fient ista palam, cupient et in acta referri,
interea tormentum ingens nubentibus haeret
quod nequeant parere et partu retinere maritos,
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
140natura indulget: steriles moriuntur, et illis
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere luperco.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
lustravitque fuga mediam gladiator harenam
145et Capitolinis generosior et Marcellis
et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
admoveas cuius tunc munere retia misit.
Esse aliquos manes et subterranea regna
Cocytum9 et Stygio ranas in gurgite nigras,
atque una transire vadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
155quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus,
illic10 heu miseri traducimur. arma quidem ultra
160litora Iuvernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
165mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
aspice quid faciant commercia: venerat obses,
hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
indulsit11 pueris, non umquam12 derit amator,
mittentur bracae cultelli frena flagellum;
170sic praetextatos referunt Artaxata mores.

1 Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis?

2 ac iura Ψ (see 1. 72): acturae P.

3 nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).

4 prurigine P.

5 The words Actoris Aurunci spolium are a quotation from Virg. Aen. 12.94.

6 spolium ΨO: solium Herwerd. Housman.

7 faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ

8 turpis PVind.Ψ: turpes TParis.

9 et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.

10 illic Vind.GL: illuc ATU and appar. P.

11 induerit Willis, following Nisbet

12 non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: