XVI
[16arg] Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.PLINIUS SECUNDUS existimatus est esse aetatis suae doctissimus. [2] Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. [3] In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. [4] Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat. [5] Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: “'Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.' [6] Eleganter,” inquit, “et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: 'Si placet lex, redde; si non placet, redde.'” [7] Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: “Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.”