previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIX

[19arg] Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.


CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum. [2] Quod per praetorem fit, “adoptatiodicitur, quod per populum, “arrogatio.” [3] Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur; [4] adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. [5] Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; [6] nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quaecuriataappellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint [p. 438] consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. [7] Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps. [8] “Adrogatioautem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.

[9] Eius rogationis verba haec sunt: “Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.”

[10] Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt; quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni 1 subiciant. [11] Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit. [12] Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant. [13] “Alioquin,” inquit, “si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a 2 domino per praetorem dari in adoptionem potest.” [14] Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse.

[15] Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam [p. 440] censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. [16] Verba ex ea oratione haec sunt: “In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.”

1 condicioni (-ditioni, P), ω.

2 a, omitted by Skutsch.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INGENUUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JURISDI´CTIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANUMI´SSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TESTAMENTUM
    • Smith's Bio, Sci'pio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: