[p. 292] altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.
XXVIII
[28arg] De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et 1 iuniorum census faciendi gratia institueret, “pueros” esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum “iuniores” supraque eum annum “seniores” appellasse. [2] Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum “pueritiae,” “iuventae,” “senectae,” ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
XXIX
[29arg] Quod particula “atque” non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.“ATQUE” particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias