XIX
[19arg] Qua ratione Gavius Bassus scripserit “parcum” hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.APUD cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum. [2] In quo ita scriptum fuit: “'Parcus' composito vocabulo est dictus, [p. 304] quasi 'par arcae,' quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area. Quam ob causam parcus' quasi ' pararcus' est nominatus.” [3] Tum Favorinus, ubi haec audivit, “superstitiose,” inquit, “et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit. [4] Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus 'parcum' ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi 'pecuniarcus'? [5] Quin potius,” inquit, “quod simplicius veriusque est, id dicimus? 'Parcus' enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est 'parum' et 'parvum,' denominatus est.”