XI
[11arg] Quid sit “sculuae” verbum positum apud M. Varronem.P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De verbis Sordidis. [2] In eo scripsit “sculnam” vulgo dici, quasi “seculnam”; “quem qui elegantius,” inquit, “loquuntur 'sequestrem' appellant.” [3] Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius qui electus sit utraque pars fidem [p. 452] sequatur. [4] “Sculnam” autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. [5] Sed quod apud sequestrem depositum erat, “sequestro positum” per adverbium dicebant. Cato De Ptolomaeo contra Thermum:“Per deos immortalis, nolite vos atque ... ”