“ [6] videbimus autem potius 1 de 'inimicitiis' et 'quadrigis.' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶς dixerit pro 'deliciis'?
Méa (inquit) voluptas, méa delicia. 2'Inimicitiam' autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
Eo ego (inquit) ingenio natus sum;[p. 374] Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.”
Amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero.