previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II

[2arg] Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.


CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum sententiarumque elegantium recordationes. [2] Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.

[3] “Arma,” inquit, “plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.” “Inlatebrantverbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum. [4] “Ea,” inquit, “dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.” “Subnixo animo1 quasi sublimi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.

[p. 202] [5] “Domus,” inquit, “suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.” “Frunisci2 rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret. [6] Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum estfruniscorquamfruor,” et utfatiscorafateor,” itafruniscorfactum est afruor.” [7] Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: “Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.” [8] Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:

Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt.
Qui non parsit ápud se, ... frunítus est.
[9] “Et Romani,” inquit, “multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.” “Copiantur3 verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qualignanturetpabulanturetaquantur.” “Sole,” inquit, “occaso.” [10] “Sole occasonon insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem [p. 204] Tabulis verbum hoc ita scriptum est: “Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol 4 occasus suprema tempestas esto.”

[11] “Nos,” inquit, “in medium relinquemus.” Vulgusin mediodicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicasin medium ponere,” id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est. [12] “Postquam nuntiatum est,” inquit, “ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit.” “In Gallosmundius subtiliusque est quamcum Gallisautcontra Gallos”; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

[13] “Simul,” inquit, “forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere.” “Magnum viaticumpro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod estinstitueetinstrue.”

[p. 206] [14] “Nam Marcus,” inquit, “Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat.” “Adprimecrebrius est, “cumprimerarius traductumque ex eo est, quodcumprimisdicebant pro quod estinprimis.”

[15] “Nihil sibi,” inquit, “divitias opus esse.” Nosdivitiisdicimus. Sed vitium hoc orationis nullum est ac ne id quidem est quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sitdivitiis opus essequamdivitias,” nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.

[16] “Nam hac,” 5 inquit, “maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.” Inusitatediurnaredixit prodiu vivere,” sed ex ea figuratione est, qua dicimusperennare.” “Cum iis,” inquit, “consermonabatur.” [17] “Sermonarirusticius videtur, sed rectius est, “sermocinaritritius, 6 sed corruptius est. [18] “Sese,” inquit, “ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.” “Ne id quoquedixit prone id quidem,” infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

[p. 208] [19] “Tanta,” inquit, “sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus.” “Sanctitasquoque etsanctimonianon minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbumsanctitudo,” [20] sicuti M. Cato In L. Veturiumduritudinemquamduritiamdicere gravius putavit: “Qui illius,” inquit, “impudentiam norat et duritudinem.”

[21] “Cum tantus,” inquit, “arrabo penes Samnites populi Romani esset.” “Arrabonemdixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nuncarraboin sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidiusarra,” quamquamarraquoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.

[22] [23] [22.23] “Miserrimas,” inquit, “vitas exegerunt,” et: “hic nimiis in otiis,” inquit, “consumptus est.” Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.

[24] “Cominius,” inquit, “qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit.” “Verba Cominium dedisse Gallisdicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem 7 viderant. Sedverba dedithaut secus posuit quam si tu dicaslatuit atque obrepsit.”

[25] “Convalles,” inquit, “et arboreta magna erant.”

[p. 210]Arboretaignobilius verbum, “arbustacelebratius.

[26] “Putabant,” inquit, “eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere.” “Commutationes,” id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

[27] Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.

1 ex ... animo, supplied by Hertzfrom Nonius iv, p. 405, 29; et victoria certi, Canter.

2 frunisci, added by Carrio.

3 copiantur, added by Hertz (Carrio).

4 sol, Hosius, comparing xiv. 7. 8; solis, Q.

5 hac suggested by Hosius; haec, ω.

6 tritius, Hosius; rectius, ω; crebrius, a; lectius, Dziatzko.

7 aut descendentem, ς; not in the MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: