IX
[9arg] Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum “susque deque.”“SUSQUE deque fero” aut “susque deque sum” 1 aut “susque deque habeo”—his enim omnibus modis [p. 164] dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant. [2] Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere. [3] Significat autem “susque deque ferre” animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν. [4] Laberius in Compitalibus:
Núnc tu lentu's, núnc tu susque déque fers;M. Varro in Sisenna vel De Historia: [5] “Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.” [6] Lucilius in tertio:
Matér familias túa in lecto adversó sedet,
Servós sextantis útitur nefáriis
Verbís.
Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,[p. 166]
Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: αἰγίλιποι 2 montes, Aetnae omnes, asperi Athones.