XXIV
[24arg] De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publica quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est. [2] Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu “mutitarent,” id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se 1 esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam 2 libras centum inlaturos. [3] Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. [4] Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit:
Fanni centussis misellus.