XXI
[21arg] Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, “hasne urbis” an “has urbes” et “hanc turrem” an “hanc turrim” dici oporteret. “Si aut versum,” inquit, “pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.” [2] Tum is qui quaesierat, “Quonam modo,” inquit, “vis aurem meam interrogem?” [3] Et Probum ait respondisse: “Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in [p. 468] locis 'urbis' et 'urbes' dixit arbitrio consilioque usus auris. [4] Nam in primo Georgicon, quem ego,” inquit, “librum manu ipsius correctum legi, 'urbis,' per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:
urbisne invisere, Caesar,Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius. [5] Contra in tertio Aeneidis 'urbes ' dixit per e litteram:
Terrarumque velis curam.
Centum urbes habitant magnas.Hic item muta, ut 'urbis' dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. [6] Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem,' et 'securim,' non securem':
Turrim in praecipiti stantemet:
incertam excussit cervice securim.Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.” [7] At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, “Cur,” inquit, “'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.” [8] Tum Probus iam commotior, “Noli,” inquit, “igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.' Nam [p. 470] cum id genus sis quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.” [9] His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. [10] Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. [11] Versus ex decimo hi sunt:
Tres quoque Threicios Boreae de gente supremaTres illic, tris hic; pensicula utrumque modulareque, reperies suo quidque in loco sonare aptissime. [12] Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:
Et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit.
Haec finis Priami fatorum,si mutes “haec” et “hic finis” dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?Nam si ita dicas: (“quam das finem,” iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. [p. 472] [13] Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
Cautibus 1 nutantis pinos rectosque cupressos.Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus [14] est, “rectos” dicere “cupressos” quam “rectas.” Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo “aere fulva” dixit, non “fulvo,” non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior. [15] Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem “fretu” scribere quam “freto”: “Perangusto,” inquit, “fretu divisa.” Erat enim crassius iam vetustiusque, “perangusto freto” dicere. [16] Itidem in Secunda, simili usus modulamine, “manifesto peccatu,” inquit, non “peccato”; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. [17] Verba sunt Ciceronis haec: “Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.” [18] Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. [19] “Hic” enim “peccatus,” quasi “peccatio,” recte Latineque dicitur, sicut “hic incestus,” non qui admisit, sed quod admissum est, et “hic tributus,” quod “tributum” [p. 474] nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. “Hi” quoque “adlegatus” et “hic arbitratus” pro “adlegatione” proque “arbitratione” dicuntur, qua ratione servata “arbitratu” et “adlegatu meo” dicimus. [20] Sic igitur “in manifesto peccatu” dixit, ut “in manifesto incestu” veteres dixerunt, non quin Latinum esset “peccato” dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. [21] Lucretius aeque auribus inserviens “funem” feminino genere appellavit in hisce versibus:
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla supernecum dicere usitatius manente numero posset:
Aurea de caelo demisit funis in arva,
Aureus e caelo demisit funis in arva.[22] Sacerdotes quoque feminas M. Cicero “antistitas” dicit, non secundum grammaticam legem “antistites.” Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: “Sacerdotes,” inquit, “Cereris atque illius fani antistitae.” [23] Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem. [24] “Quod qui non sentiunt,” inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, “quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.” [p. 476] [25] Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit:
τῶν δ᾽ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.