VI
[6arg] De aenigmate.QUAE Graeci dicunt “aenigmata,” hoc genus quidam ex nostris veteribus “scirpos” appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt: [2]
Semel minusne an bis minus sit, nescio;[3] Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo. [p. 384]
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
Iovi ipsi regi noluit concedere.