XV
[15arg] De “ludibundo” et “errabundo” atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic “amorabundam” dixit, ut dicitur “ludibunda” et “errabunda”; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, “amorabundam” dixit. [2] Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua “ludibunda” et “ridibunda” et “errabunda” dicitur “ludens” et “ridens” et “errans.” [3] Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit “ludens” et “ludibunda,” “ridens” et “ridibunda,” “errans” et “errabunda.” “Nam 'ludibunda,'” “inquit,” et 'ridibunda' et 'errabunda' ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat." [4] Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus. Non est enim dubium quin haec, genere ipso [p. 334] dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. [5] Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a “ludibundo” “ludens” et “ridibundo” “ridens” et “errabundo” “errans” ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita. [6] Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in “vinulento” et “lutulento” et “turbulento,” vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάς Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis. [7] Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. “Populabundus,” inquit, “agros ad oppidum pervenit,” quod scilicet significat “cum agros popularetur,” non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, “cum populantem ageret” vel “cum imitaretur.” [8] Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae “populabundus” et “errabundus” et “laetabundus” et “ludibundus” multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum [p. 336] esset demonstrare, ut “laetabundus” is dicatur qui abunde laetus sit, et “errabundus,” qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.