XXIII
[23arg] Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio “aetatem [p. 278] abstemias egisse,” hoc est vino semper, quod “temetum” prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent. [2] Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, [3] sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent. [4] Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: “Vir,” inquit, “cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; multatur, 1 si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.” [5] De iure autem occidendi ita scriptum: “In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.” [p. 280]