XX
[20arg] Quid sit “rogatio,” quid “lex,” quid “plebisscitum,” quid “privilegium”; et quantum ista omnia differant.QUAERI audio quid “lex” sit, quid “plebisscitum,” quid “rogatio,” quid “privilegium.” [2] Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid “lex” esset hisce verbis definivit. “Lex,” inquit, “est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.” [3] Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa “leges” vocari possunt. [4] Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca “privilegia” potius vocari debent, quia veteres “priva” dixerunt quae nos “singula” dicimus. Quo verbo Lucilius in primo Satirarum libro usus est:
abdomina thynni[p. 268] [5] “Plebem” autem Capito in eadem definitione seorsum a “populo” divisit, quoniam in “populo” omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, “plebes” vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt. [6] “Plebisscitum” igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. [7] Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos 1 sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons 2 “rogatio” est. [8] Ista enim omnia vocabula censentur continenturque “rogationis” principali genere et nomine; nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest. [9] Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et “plebisscita” et “privilegia” translaticio nomine “legis” appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo “rogationes” dixerunt. [10] Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, “legem” appellavit. Verba ex secunda eius Historia haec sunt: “Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.” [p. 270]
Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.