XIX
[19arg] Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: [2] Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse divina divina oracula: eos velle venundare. [3] Tarquinius pretium percontatus est. [4] Mulier nimium atque inmensum [p. 90] poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. [5] tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit. [6] Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. [7] Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. [8] Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. [9] Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. [10] Libri tres, in sacrarium conditi, “Sibyllini” appellati; [11] ad eos quasi ad oraculum quindecimuiri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.