previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. [2] Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui. [3] Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. [4] Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. [5] Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. [6] Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, 1 [p. 10] adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios, [7] hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. [8] Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium 2an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. [9] Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex. [10] 3Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. [11] Caeninensium captum ac direptum est 4 5 [p. 12] oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. [12] Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose 6pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. [13] Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. [14] Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. [15] Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur. [16] 7His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est. [17] Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius 8 9 [p. 14] ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. [18] Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.

1 See Introduction, p. x.

2

3

4 increpat saltu dubium NL: increpat saltu transiluit dubium B.

5 rex Iordanis cod. Rehd.: res BINL.

6

7

8 haec dolose Rossbachius: non dolo sed puella B I: nec dolos sed puella N.

9 vocabantur: vocabatur B I.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: