previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[15] Samos Icario in mari modica insula estexaduersum Miletosad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit. ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur. ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; [p. 20] id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculis, poculis et cuiuscemodi utensilibus magna etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere: uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris istriis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu [p. 21] labellis eliquare. uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, quis Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse; et natus Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini archani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Bracmanoshi sapientes uiri sunt, Indiae gens esteorum ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem [p. 22] scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia. quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupatior et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio [p. 23] sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur. porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere. qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: