Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘10. distenditur. Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam dic altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo
[p. 20]
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.