Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus
tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum
cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans,
postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem,
si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum
illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime
meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis,
quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro
filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere
respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus
moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad
consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere,
quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim
filiam Rufini male compertam non modo heredem non
reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe
qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere
denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem
heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum
est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero
eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac [p. 107]
mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem
fratris, misero puero obicit et obsternit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.