Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime
magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen habunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id
sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad
maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri
potuerint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire:
certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem
ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum [p. 99]
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego
quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono
nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis
abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam
suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta
fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim
Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis,
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel
Iohannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.