previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[9] Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? ‘fecit uorsus Apuleius.’ si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? ‘at enim ludicros et amatorios fecit.’ num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciuis cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. ‘at philosophi non fuere.’ num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est: μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος? et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris [p. 10] id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

et Critias mea delicia est et salua, Charine,
pars in amore meo, uita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.
recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
quae bis septeno uere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore reddes,
proque rosis oris sauia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
cedent uicta tuo dulciloquo calamo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 45
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: