Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[84]
Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco,
quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non
inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier
obcantata, uecors, amens, amans: Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι
οὔτετ᾽ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ. etiamne amplius? [p. 92]
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris
calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu
rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum
magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim
relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei
cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest
neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non
modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene,
quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid
in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime,
tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nullam impertita mora subneruiasti. finge nunc
aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet,
confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium,
sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum
fili praeconio puplicari? sed sumne ego inscitus, qui
postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.