Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[78]
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae
ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo [p. 86]
suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum
clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum
irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune,
effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitaris?
at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemenstrae? quas tamen cum saltas—tanta mollitia
animi, tanta formido ferri est—, sine cludine saltas. sed
ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium
uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam
deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi
gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant,
confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et
contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime,
testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem
istorum pro me reperiuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.